Latin
10.56 to 10.75
Fredegarius, Chronica 10.56-75
Not analysed yet
Coniuncti in oppido Virmandense, in loco qui dicitur Textricio bellum mutuo gesserunt. Praevalente Pippino cum Austrasiis, Theudericus rex cum Berchario fugam iniit; Pippinus victor extitit, persecutusque eos, ea regione subiugavit. Sequente tempore idem Bercharius ab adolatoribus falsis amicis interfectus est, instigante Ansflede matrona, socrui sua. Post haec autem Pippinus Theuderico rege accipiens cum thesauris et domum palatii omnia peragens, in Auster remeavit. Eratque ei uxor nobilis et prudentissima nomine Plectrudis; genuitque ex ea filios duos, nomen senioris Drocus, nomen vero iunioris Grimoaldus. (6). Mortuus est autem Theudericus rex; regnavit autem ann. 17. Chlodovecho, filio eius parvulo, elegerunt in regnum. Non post multos enim annos praedictus rex Chlodoveus egrotans mortuus est; regnavit autem ann. 4. Childebertus, frater eius, in regnum resedit. Drocus vero a Pippino genitore suo eruditus, ducatum Campaninse accepit. Grimoaldus iunior cum Childeberto rege maior domus palatii super Francos electus est; fuitque vir mitissimus, omni bonitate et mansuetudine repletus, largus in elemosinis et in orationibus promptus. Pippinus contra Radbodem ducem gentilem Frigionum gentis adversus alterutrum bellum intulerunt castro Duristate, illinc belligerantes invicem. Pippinus victor extitit; fugatoque Radbode duce cum Frigiones qui evaserant, idem Pippinus cum multa spolia et praeda reversus est. Post haec Drocus, filius Pippino, a valida febre correptus, mortuus est et sepultus est in basilica beati Arnulfi confessoris Mettis urbe sepultus est. Grimoaldus quoque ex quadam concubina genuit filium nomine Theudoaldo. Igitur praefatus Pippinus aliam duxit uxorem nobilem et eligantem nomine Chalpaida, ex qua genuit filium; vocavitque nomen eius lingue proprietate Carlo, crevitque puer, eligans atque egregius effectus est. (7). Mortuus est autem his diebus Childebertus rex et sepultus Cauciaeco in basilica sancti Stephani martyris; regnavit autem ann. 16. Dagobertus, filius eius, sedem regni patris sui accepit.