Latin
11.42 to 11.53
Fredegarius, Chronica 11.42-53
Not analysed yet
(39). Post haec Aistulfus rex Langobardorum, dum venationem in quodam silvam exerceret, divino iudicio de equo quo sedebat super quondam arborem proiectus, vitam et regnum crudeliter dignam mortem ammisit. Langobardi una cum consensu praedicto rege Pippino et consilio procerum suorum Desiderio in sedem regni instituunt. (40). Dum haec ageretur, rex Pippinus legationem Constantinopolim ad Constantino imperatore pro amicitiis causa et salutem patrie sue mittens, similiter et Constantinus imperator legationem praefato rege cum multa munera mittens, et amicitias et fidem per legatos eorum vicinsim inter se promittunt. Nescio, quo faciente, postea amicitias, quas inter se mutuo promisserants, nullatenus sortita est effectu. (41). His itaque gestis, et duobus annis cum terra cessasset a preliis, praedictus rex Pippinus legationem ad Waiofario Aquitanico principe mittens, petens ei per legatos suos, ut res ecclesiarum de regno ipsius, qui in Aquitania sitas erant, redderet, et sub immunitates nomine, sicut ab antea fuerant, conservatas esse deberent; et iudices hac exactores supra predictas res ecclesiarum, quod a longo tempore factum non fuerat, mittere non deberet et Gotos praedicto rege, quod dudum Waiofarius contra legis ordine occiserat, ei solvere deberet et homines suos, quod de regno Francorum ad ipso Waiofario principe confugium fecerant, reddere deberet. Haec omnia Waiofarius, quod praedictus rex per legatos suos ei mandaverat, hoc totum facere contempsit. Igitur Pippinus rex invitus coactatus, undique contraxit exercitum et partibus Aquitanie per pago Trecassino usque Autisiodero urbem accessit. Inde ad Ligerem fluvium cum omni exercitu Francorum ad Masua vico in pago Autisioderinse Ligerem fluvium transmeavit, per pago Bitorivo usque Arvernico accessit; regionem illam pervagans, et maximam partem Aquitanie igne concremavit. Waiofarius princeps Aquitanie per legatos suos pacem supplicans, sacramenta vel obsides ibidem donat, et omnes iustitias, quos praefatus rex Pippinus per legatos suos ei mandaverat, in placito instituto facere ieberet.