Latin
11.76 to 11.89
Fredegarius, Chronica 11.76-89
Not analysed yet
Sic Mantio una cum multitudine gente Wasconorum super eos inruit. Fortiter inter se demicantes, praedictus Galemanius et Australdus ibidem Mantione cum universos pares suos, Deo adiuvante, interficiunt. Haec cernentes Wascones, terga verterunt, omnes equites, quod ibidem adduxerant, ammiserunt; montes vallesque pervagantes, pauci tamen vix fugaciter evaserunt. Ipsi vero cum multa praeda vel equites et spolia cum gaudio reversi sunt ad propria. (45). Dum his et aliis modis Franci et Wascones semper inter se altercarent, Chilpingus comis Arvernorum, collecto undique exercitu, in pago Lugdunense, in regno Burgundie ad praedandum ambulare nitebatur. Contra quem Adalardus comis Cavalonensis et Australdus itemque comis cum pares eorum contra eum venientes et super fluvium Legeris fortiter inter se dimicantes, statim Chilpingus comis in eo proelio a superscriptis comitibus occisus est, et multi, qui cum eo venerant, ibidem interfecti sunt. Haec videntes Wascones, terga verterunt; vix paucis silvis et paludibus ingressi evaserunt. Ammanugus comis Pectavensis, dum Toronico infestando praedaret, et ab homines Vulfardo abb. monasterio beati Martini interfectus est, et plures, qui apud eum ibidem venerant, cum ipso pariter ceciderunt; reliqui, qui remanserant, terga verteiltes, pauci vix evaserunt. Dum haec ageretur, Remistanius, avuncolus Waiofario ,ad praedictum regem veniens, sacramenta multa et fide praedicto rege Pippino promisit, ut semper fidelis tam praedicto rege quam et filios suos omni tempore esse deberet. Rex vero Pippinus in sua dictione eum recepit et multa munera auri et argenti et preciosa vestimenta, equites et arma eum ditavit. (46). Rex Pippinus castro cui nomen est Argentonus in pago Bytorivo a fundamento miro opere in pristino statu reparare iussit; comites suos ibidem ad custodiendum mittens, ipso castro Remistanio ad Waiofario resistendum cum medietatem pago Bytorivo usque ad Care concessit. Videns praedictus Waiofarius princeps Aquitanicus ,quod castro Claremonte rex bellando ceperat et Bytoricas caput Aquitaniae munitissimam urbem cum machinis capuisset, et inpetum eius ferre non potuisset: omnes civitates, quas in Aquitania provintia dictionis sue erant, id est Pectavis, Lemodicas ,Sanctonas, Petrecors, Equolisma vel reliquis quam plures civitates et castella, omnes muros eorum in terra prostravit, quos postea praecellus rex Pippinus reparare iubet et homines suos ad ipsas civitates custodiendum dimisit.