# Chronica 11.90-101

Fredegarius, Chronica, 11.90 to 11.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/11.90

Iterum eo anno cum omni exercito suo predictus rex Pippinus ad sedem propriam reversus est. (47). Iterum sequente anno, commoto omni exercito Francorum, per Trecas, inde ad Autysiodero usque ad Nevernum urbem con omni exercito veniens, ibique cum Francis et proceribus suis placitum suum campo Madio tenens. Postea, Ligere transacto, Aquitania pergens, usque ad Lemodicas accessit, totam regionem illam vastans, villas publicas, quae dictione Waiofario erant, totas igne cremare praecepit. Totam regionem illam pene vastatam, monasteria multa depopulata, usque Hisandonem veniens, unde maxima parte Aquitaniae plurimum vinearum erat, coepit ac vastavit; unde pene omni Aquitania, tam ecclesias quam monasteria, divites et pauperes vina habere consuerunt, omnia vastavit et coepit. Dum haec ageretur, Waiofarius cum exercito magno et plurima Wasconorum qui ultra Geronna commorantur, quem antiquitus vocati sunt Vaceti, super praedicto rege veniens; set statim solito more omnes Wascones terga verterunt, plurimi ibidem a Francis interfecti sunt. Hec cernens rex, persequi eum iubet, et usque ad noctem eum persequens, vix Waiofarius cum paucis qui remanserant fugiendo evasit. In eo proelio Bladinus comis Arvernorum , quem praedictus rex ceperat, postea ad Waiofarium confugium fecerat, in eo proelio interfectus est. Rex Pippinus, obpitulante Deo, victor extitit. Patrata iterum victoria, cum magno triumpho iterum ad Degontios- cum omni exercito Prancorum ad Ligere veniens, inde per pagum Agustudinense ad propriam sedem remeavit invictus. Waiofarius legacionem ad praedicto rege mittens, petens ei, quod Betoricas et reliquas civitates Aquitanie provincie, quod de manu eius predictus rex abstulerat, ei redderet. et postea ipse Waioforius dictiones sue faceret; tributa vel munera, quod antecessores suos reges Francorum de Aquitania provintia exire consueverant , annis singulis partibus praedicto rege Pippino solvere deberet. Sed hoc rex per consilio Francorum et procerum suorum facere contemsit.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
