# Chronica 2.13

Fredegarius, Chronica, Incipit Narratio Praefationis Fili sem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/2.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/2.13

In octuagesimo autem et tercio anno Aaron egressi sunt filii Israel de Aegypto, educente eos Moysi. Fiunt igitur omnes anni 430. In deserto 40 ann. fecit populos sub Moysen. Hiesus Nave, transito Iordane, fecit in terra ann. 31, bellum agit ann. 6 et, postquam possedit terram, vixit ann. 25. Fiunt ergo ex quo Abraham venit in terra Chanaan usque ad mortem Hiesu Nave generationes numero 7, anni 501; ex Adam autem generationes 27, anni 3881. Post mortem vero Hiesu peccans populus traditur Cusarsaton regi Mesopotamiae, cui servivit ann. 8. Et cum clamasset ad Dominum, exsurrexit Gothonehel, frater Caleb iunior, de tribu Iuda, qui denuntiavit ipsi Cusarsaton et occidit illum et gessit ducatum populi ann. 33. Et iterum, dum peccaret, traditus est Eglon regi Moab et servivit illis ann. 18. Converso autem populo, surrexit Aod, vir de tribu Efrem, et, occiso Eglon, principatus est populo ann. 80. Mortuo autem Aod, delinquens populos traditus est Iabin regi Chananeorum, cui servivit ann. 20. Sub eo prophetabit Debbora, uxor Arido, de tribu Efrem, et per ipsam ducatum gessit Barach Aminoe de tribu Neptalim. Hic denunciabit Iabin regi et vicit eum et regn. iudicanti cum Debbora ann. 40. Post cuius mortem peccavit populos et traditus est Madianeis ann. 7. Super quo surrexit Gedeon de tribu Mannasse, qui in 300 viris 120 milia hostium perdedit. Hic rexit populum ann. 40. Huius filius Abimelech. Post hunc praefuit populo Thole, filius Fale, fili Caram, de tribu Efrem ann. 20. Post hunc iudicat Iaer Galaidites de tribu Manasse et praefuit ann. 21. Post hunc peccans populos traditus est Admanithes ann. 18. Et cum clamassit ad Dominum, surrexit illi princeps Galadita de tribu Gath de civitate Masefath et gessit ducatum ann. 6. Post hunc iudicavit Allon Iabolonita ann. 7. Post hunc iudicavit Elon ann. 10. Post hunc iudicavit Hebron, filius Alleion, Farathonoin de tribu Efrem ann. 8. Post quem peccans populos traditur Allofilis per ann. 40. Post haec, conversis filiis Israel, surrexit Samson, filius Manoe, de tribu Dan. Hic debellavit Allofilos et gessit principatum ann. 20. Post hunc Heli sacerdos iudicavit ann. 20.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
