# Chronica 2.14.25-49

Fredegarius, Chronica, 2.14.25 to 2.14.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/2.14.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/2.14.25

Post Iosafath regnavit filius eius Ioram ann. 20, et sub ipso prophetat Helias, et post hunc prophetat Heliseus sub filio Ioram Ocozias, sub quo populos in Samaria filios suos stercus columbinum manducandum, regnante in Samaria Ioram. Post Ioram regnavit filius eius Ocozias ann. 1; et sub hoc prophetavit Gothol et Labdone. Post hunc regnavit Ghotolia, mater Ocozie, ann. 8, Quae exsurgens occidit natos fili sui; erat enim de genere Acas regis Israel. Soror autem Ocoziae nomine Zosabiae, cum esset Iuiadae sacerdotis uxor, furata est Ioas, filium Ocoziae, cui Iuiadae sacerdos inposuit regimonem. Prophetat autem sub Gotholia Heliseae. Post hanc regnavit Ioas, filius Ocoziae, ann. 40. Hic interfecit Zacchariam, filium Ioiadae sacerdotis. Post Ioam regnavit filius eius Amessias ann. 9. Post Amessiam regnavit filius eius Ocias ann. 52. Hic leprosus fuit, usquequo moreretur. Iudicabat autem sub eo Ioatham, filius eius; prophetabant autem sub Ozia Amos et Esaias, filius eius, et Osee, filius Beeri, et Ionas, filius Amathi, ex Gofer. Poet Oziam regnavit filius eius Ionathan ann. 16. Sub hoc prophetae Esaias, Osee, Micheas Moratita et Iohel, filius Bathahel. Post Ioatham autem regnavit filius eius Agas ann. 15; et sub hoc profet. Esaias, Osee et Micheas; sacerdos autem Urias. Sub hoc Salmanassas rex Assyriorum eos qui erant in Samaria transmigravit in Mediam et Babylloniam. Post Achas regnavit filius eius Ezechias ann. 25. Sub hoc profet. Esaias, Micheas et Osee. Post Ezechiam regnavit filius eius Manasses ann. 55. Post Manasse regnavit filius eius Amos ann. 2. Post Amos regn. filius eius Iosias ann. 31. Hic idola et altarium Samariae dissipavit. Sub hoc pascha caelebratum est ann. 18. regni eius; nam ex quo mortuus eat Hiesus, filius Nave, non est servatum pascha, sicut tunc. Sub hoc Celcias sacerdos, pater Hieremiae prophetae, invenit in sacrario librum leges in 18. ann.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
