# Chronica 2.18

Fredegarius, Chronica, Incipit Narratio Praefationis Fili sem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/2.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/2.18

Regie Persarum ex tempore Cyri. Cyrus regnavit Persis ann. 30. Post hunc Cambises ann. 9. Smedius Magus mens. 8. Darius ann. 36. Xerses ann. 26. Astasrxerxes Longemanus ann. 36. Xaries dies 60. Socdanius men. 7. Parius Notus ann. 18. Artarxerxes , Cyri iuniones frater, ann. 62. Ocor, qui et Artarxerxes, ann. 23, men. 7. Arses Notus ann. 3. Darius ann. 7. Hic est quem Alexander Macido deposuit in bello, quod fuit ininarrabiles. Fiunt omnes anni 245. Post quos tempore iam apud Grecos manifeste ex constructione olympiadum sunt clara. Nam usque ad Alexandrum Macedonum fuerunt olympiades 114, quod faciunt ann. 456, ab Ipito, qui constituit olympiades. Ab Alexandro usque ad Christum olympiades 80, quod sunt anni 320. A Christo autem usque ann. 13. imperii Alexandri olimpiades 58, quod sunt ann. 236. Sunt ergo omnes olimpiades usque ann. 13. Alexandri caesaris olimpiades 253, quod sunt anni 1012.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
