Latin
Incipit Narratio Praefationis Fili sem.
Fredegarius, Chronica 2.20
Not analysed yet
In transmigrationem autem Babylloniae Ioachim genuit Ieconiam et Sediciam. Geconias autem genuit Salathiel, Fanneam et Sale, Saret, Ieconiam, Ortamo et Deebi. Et fili Fania Zorobabel et fratres eius Zorobabel, Melchiam et Fanuc. Filii autem eius Abiut et Musolam et Annanias et Saladi, soror eorum, et Sedbel et Thoul et Archia et Asadia et Sobosec. Aedificatum est autem sanctoarium tempore Zorobabel. Huius filii Abiut, dehinc Eliachim, Azor, Sadoc, Achim, Heliud, Eliazar, Matthan, Iacob, Ioseph, cui disponsata fuit virgo Maria, quae genuit Iesum Christum ex Spiritu sancto.