Latin
2.22.29 to 2.22.50
Fredegarius, Chronica 2.22.29-50
Not analysed yet
Item alia patria, unde Heli sacerdos, cuius Fineis et Ofni rapiebant immolationem. Princeps patriae de filiis Gaad, Achimelech, Habiathar, Uriu, Natan, Helis. Item patria Leviticum, unde fuit Samuhel prophe. ,Chore, qui restetit Moysi, filius huius Helchana, Sufen et Aliap, Zeraam, Chelcana, Samuhel. Huic fuerunt duo fili munerum acceptatores Iohel et Habia. Inicium patriae Lewitarum, unde sunt sacerdotes et ministri et Lewitae: Ambram, filius Cabaad, filius Levi, filius Iacob. Lewi genuit Gesson et Cahaad et Mereri. Fili autem Gesson Semei et Emeher. Hii filii Lewitae. Et filii Cahaad: Ambram, Isaar, Cefron, Odiel. Ambram genuit Moysen et Aaron et Mariam. Et Aaron genuit ex Helisafit, sororem Naasson, Nadab et Abiud et Eleazar et Ithamar. Mortui sunt autem Nadab et Abiud, offerentes ignem alienum. Post Aaron Eleazar suscepit sacerdocium. Post Eleazarum Finies. Ythamar autem et filii eius Isaar; Isaar autem, frater Ambram, et ipse Lewita. Huius filii Chore et Nabith et Zazyr; et filii Core Air et Helcana et Abiasap. Hic Coreb restitit adversus Moysen et Aaron et chao absortus est inviris cel Cebrum frater Ambram aercius Filii eius Misahel, Elisafath et Setri et Dile. Hii Lewitae traditi sunt. Omnes autem Aaron et filii eius archae testamenti, ut menistrarent ei et tollent eam, et facta est eis pars 10. sacerdotibus initiata et primogenita et quae in sacrificiis constituta et primogenita et distinata. Lewiticis data est lex, ut, quaecumque acciperint a populo ex decimis, decimas darent sacerdotibus, ut extimaretur eis tamquam oblatio. Inicio eorum traditae sunt illis etiam civitates refugiorum 6, et harum prata sementiva in circuitu cuiusque civitates cubita 2000, et aliae civitates 42, sacerdotibus quidem 10, Lewiticis quoque 13. Puto latius nos dixisse quam speramus, tamen necessariae pro his qui scripolosius requirere volunt et multa legerunt; quos exstimo facile percipere quae scripta sunt.