Latin
2.5.1 to 2.5.15
Fredegarius, Chronica 2.5.1-15
Not analysed yet
Filii Iafeth: Gamer, ex quo Cappadoces, Magog, de quo Geltae et Galatae, Made, de quo Medi, Ivan, de quo Greci et Hionis, Thobel, unde Ettaliensis, Moroc, unde Yllirici, Tyras, unde et Traces, Cetthin, unde Trociane, Frigiiae, Macedones. Et filii Gamer: Ascanaz, de quo Sarmatae, Ruf an, dae quo Sauromatae, Togor, de quo Armini. Et filii Iuvan: Elisan, inde Siculi, Tharsis, ex quo Hiberi, qui et Tirreni, Cythii, de quo Romani, qui et Latini, Rodivivi et Priami. Omnes 15. De his exteterunt insulae gentium . Sunt autem Cypri ex Cythiensibus. Ex Iafeth si quidem invenimus et eos qui sunt ad borram ex ipsis de ea tribu Cythiensium. Sunt autem ex ipsis etiam gentes, quae sunt in Etiada, praeter eos qui postmodum advenerunt ibi regis, qui habitaverunt civitatem, quae apud Grecos honoratur, Athenas et Thebateorum, quoniam Sidoniorum sunt hii habitatores, et quicumque sunt alii similiter post haec apud Helladam transmigraverunt. Cognuscemus autem haec ex lege et prophetis. Erant ergo de Iafeth ad confusionem turris tribus 15. Et heae gentes Iafeth a Media usque vesperum Oceani diffusae sunt, adtendentes usque ad borram. Hii filii Iafeth: Medi, Albani, Gargani, Arrei, Armoeni, Amaiones, Choli, Corzeini ,Benaginae, Cappadoces, Paflagonis, Mariandeni, Tibarensis, Kalibes, Mossynnoti, Cholchi, Melanceni, Sarmatae, Saurobace, Meothes, Scithes, Taurii, Traces, Bastarni, Illuri, Medonis, Hellenes, Greci, Libies, Histri, Vieni, Dauni, Dapues, Kalabri, Opici, Latini, qui et Romani, Tirrini, Galli, qui et Caltae, Libiestini, Celtiberi, Heberi, Galli, Aquitani, Illuriani, Basanotes, Cyritani, Lusitani, Voccei, Cuniensis, Brittonis, qui et in insulis habitant. Qui autem corum noverunt litteras hii sunt: Heberi, Latini, qui et vocantur Romani, Hispani, Greci, Medi, Armoeni. Sunt autem fines eorum ad borram usque Gadira, a Pudameda fluvio usque Mastusi ad ilion. Terrae autem eorum hae sunt: Media, Albania, Amazonia, Armoaena minor, Armoenia maior, Cappadocea, Paflagonia, Calatia, Collie, Indice, Bosforina ,Media, Deris, Sarmacia, Tauriana, Schitia, Basternia, Trachia, Macedonia, Dalmatia, Mollis, Thessalia, Locria, Boetia, Betolia, Attica, Achaia, Pellinia, quae appellatur Peloponensus ,Acarnea, Aepirocia, Ylliria, Euchnitis, Adriace, ex qua pilagus Adriaticum, Gallicia, Lusitania, Italia, Thugene, Massilia, Celtes -Gallia, Ispanogalia, Uberia, Hispania maior; hucque definit terra Iafeth usque ad Brittanicas insulas omnes ad borram respicientes.