# Chronica 2.9

Fredegarius, Chronica, Incipit Narratio Praefationis Fili sem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/2.9

Incipiam ergo dicere de gentibus ab oriente. Adiabenichi et Tadeni contra Arabiam , Saraceni, Saraceni alii et Adenus contra Arabiam, Albani contra Figias Caspias, Madianitae maiores, quod expugnavit Moyses, inter Mesopotamiam et mare Rubrum; minor autem Madiamest contra mare Rubrum iuxta Aegyptum, ubi regnavit Ragohel, socer Moysi, qui et Getthor. Contra Cappadoces a parte dextera Armeni, Hiberi, Birranae, Scitae, Colchi, Bosforani, Sani, qui appellantur Sannices, usque Pontum extendentes, ubi est accessus Absarus et Sebastobolis et Yesillime, quod est portus, et Pasius flumen: usque Trapezonto extenduntur haec gentes.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
