# Chronica 5.20-22

Fredegarius, Chronica, 5.20 to 5.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/5.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/5.20

Romanorum quintus Tarquinius Priscos ann. 38. Macedonum Arepos. Tarquinios Priscos ciram Romae aedificavit, numerum senatorum ausit, Romanus ludus instituit, muros et clodecas aedificavit; ad extremum ab Anci filiis reg n. eius, sui ipse successerat. Primo anno captivetatis Hierusalem Iudea capitur. Nabagodonosor rex Chaldeorum , Hierusolimis captis, templum incendit, quod ab initio aedificationis suae transierat ann. 442. Quadragensima octava olimpiadae captivetas Iudeorum facta est. Aebreorum autem captivetas et exterminiae templi, quod fuit in Hierusolimis, ann. 70. In Babillonem profetabant Danihel et Ezechiel. Tunc Rome Servi, ancillae, sed nobelis captive filius, tres montis urbe addedit, Quirinalem, Isquilinum et Vimenalem; fossas circum murus duxit, censum Romanorum civium ipse primus instituit et in extremum Tarquini Superbi generi sui superiores et filii scelere occisus est.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
