Latin
Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.
Fredegarius, Chronica 5.3
Not analysed yet
350mo ann. repromissionis natus est Moysis. Cum esse annorum 76, Crops rignavit in Attuca; a quo usque ad Troie captivitatem fiunt anni 355. 340mo repromissionis anno Moysis Aegypto derelinquens, in heremo filosopatur. Aebreorum 80mo ann. agens, dux aeteneris ex Aegypto Aebreorum gentes efficetur; legem eis in heremis tradedit per annos 40. Ab hoc loco usque ad Salamonem et ad aedificationem templi numerantur anni 480. Primus apud Aebreos Aaron pontifex fuit Aebreorum. Post Moysen constituetur Gysus. Gysus successor Moysi terra Palastinorum Iudaei gente sorte distribuit. Iudacorum iudex post Gotonehil annos 40. Post Gotonehil Aebrei fuerunt subiecti alienigeni annos 18. qui copolantur temporibus Aod. Ipse fuit iudex ex tribu Efrem; fuit ann. 80. Post Aod Aebreos in dicionem redigunt alienigeni ann. 20; qui copulantur temporibus Debure et Baraa, qui iudicaverunt Israel ann. 40. Ebraeorum iudex Gedeon. Post Deboram in dicione redicunt alienigeni ann. 78, qui coniuncti sunt temporebus Gedeon secundum Aebreorum traditione. Gedeon iudex ex tribo Mannasse. Cyrus condeta ante templum Hierusolimarum ann. 240, scribit Ioseph in libro tercio. Aebreorum Abimelet, filius Gedeonis, iudex ann. 3. Post quem Tola ann. 22. Post quem Iar ann. 22 ex tribo Manasse.