# Chronica 5.32

Fredegarius, Chronica, Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/5.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/5.32

Post quem 32. Gaius Julius Caesar primus Romanis singulare obtenuit imperium . Romanorum princeps appellatus primus Gaius Iulius Caesar. Pompegius proelio victus fugiens, a espadones Alexandrini reg. occidetur. Tholomeus cadaver cum lurica aurea in Nilo inventum. Caesar in Aegypto regn. Cleupatre confirmat ob stubri gratiam. Cleupatra regio comitato Urbem ingressa. Prohibet electecis margaritisque uti. Antunius decernit, Quintilem mensem Iulium debere dicere, quia in eo fuisset natus. Gaius Iulius Caesar in curia occidetur; corpus in rustro humore concrematur. Romae tres simul exorti consolis in eadem urbem fuerunt. Inter citera portenta, quae toto urbe facta sunt, bus in suburbano ad arantem locutus est, frustra se urguere; non enim frumenta, sed homines brevi defuturus.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
