# Chronica 5.33.1-18

Fredegarius, Chronica, 5.33.1 to 5.33.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/5.33.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/5.33.1

Romanorum secundus post Iulium singulare Octavianus adsumpsit imperium, qui primum Agustus Caesar appellatus est. Regn. ann. 56 et mensibus sex; per quem Augusti appellati sunt reg. Romanorum. Antonius adversum Caesar Augy rex bellum movit. Falcidius tribunus plebs legem tribuit, ne quis plus testamentum ligaret, quam ut quarta pars heredibus superesse. Trans Tibirem fluvium oleum terrae erupit, quae tota diae sine intermissione fluxit, significans Christi gratiam ex gentibus. Antunium superat Agustus Octavianus et, interveniente senato, eum in gracia recepit. Anticonus patricius contra Iudaeus demicans, tandem occidetur, et regnum Iudaeorum tunc fuit distructum . Herodis post eum a Romanis constitutus est princeps. Virgilius in Cappadocea moritur. Herodis a Romanis Iudaeorum suscepit principatum. Cuius tempore Christi nativitate vicina regnum et sacerdocium Iudaei, quod prius per successione menorum tenebatur, destructum es t, conpleta profetia, quae ita per Moysen loquitur: Non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repositum est. Et ipse erit expectatio gentium. In hoc loco etiam Christus, quem Danihelis scriptura praefatur, accepit finem. Nam usque ad Herodem christi, id est sacerdotis, erant reg. Iudaeorum, qui imperare coeperunt 265. olimpiade; et ab instauracione templi sub Dario usque ad Ercanum et centesimo octoagesimo quinto olimpiade ann. 483 in medio ann. transactis, quos Danihel significat, dicens: Et sciens et intelligens : ab initio sermonem respondendi et aedeficandi Hierusalem usque ad Christi principatum ebdomade septem et ebdomade 62; quae sexaginta et nove ebdomate faciunt ann. 444. Herodis, Antepatre filias, nihil ad se pertenentem Iudaeam ab Agusto et senato accipit, filiique eius post eum regnaverunt usque ad novissimam Hierusolimae captivitatem. Quae omnia etiam Danihel profeta vatizinatur, ita dicens: Et post ebdomades septem et 62 inibit crisma, et iudicium non erit in eo, et templum et sancto conrumpit populus, duci veniente, et caedintur in cataclismo belli.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
