Latin
5.33.19 to 5.33.45
Fredegarius, Chronica 5.33.19-45
Not analysed yet
Et in consequentibus: Et super templum, inquid, abominatio dissolationum usque ad consumptionem tempore; et consummatio dabit super desolationem. Aerodis Ananelum quendam ponteficem Iudaeorum instituit et post exiguum temporis Aristobolum, fratrem uxoris suae, nepotem, successorem ededit. Post ann. uno interfecto, Ananelo reddit sacerducium. Lunae cursus tunc a Romanis inventus est. Antunius Cleupatre Arabiem tradit. Agusti et Antoniae tercie desensiones exordiae fuit, ut, repudiata sorore Caesaris, Cleupatram duxit uxorem. Cleupatra et Antonius semet interficiunt, et ob hoc Aegyptus fit Romana provincia; quam primus tenuit consol Cornilius. A tercio decimo ann. imperiae Octaviani monarchiam habere meruit Caesar Agustus appellatus; a quo Sextilis mensis Agusti nomen accepit. Cum ingente triumphorum ponpa Agustus Romam ingressus, et Cleupatre liberi Sol et Luna ante currum eius ducti. Agustus Romanus plurimas leges statuit. Censo Romae agitato, inventa sunt civium Romanorum 41 centena et 64 milia. Haec discriptio 16. ann. imperii Octaviani facta est. Agustus Calabriam et Gallus victigalias facit. Monacios Plancos Ceterones discipulos oratur insignis habetur; qui cum Galleam Comeatam regerit, Lugdunum condedit. Anno 23. imperii Octaviani Tyberius ab Agusto missus occubavit Armoeniam. Herodis ab Hierusolima multas et magnas aedis construit . Herodis Samariam olim iam in ceneribus sedentem a fundamentis suscitans, in honorem Agusti Agustam, id est Sabastiam, appellavit. Agus. Samies libertatem dedit. In Cebro plurimae civitatum partis terre moto conruerunt. Germanus in arma versus Lullius superat. Agustus 29. ann. imperiae suae Gaium adoptavit in filium. Tiberius Vindecolus et eos qui Traciarum confenis erant Romanas provincias facit. Herodis Caesariam in nomine Caesaris condedit; Antidanam et Patridanam condedit. Innumerabilia quoque operia in singulis Siriarum urbibus, quas regebat, sollertissimae aedificavit. Tyberius caesar de captivis Pannonies triumphavit. Herodis Arcanum, quo olim sacerdus Iudaeorum fuerat, de captivitate Partica regresso, et filium eius, quae sacerducium patris successerat, interfecit.