# Chronica 5.33.46-71

Fredegarius, Chronica, 5.33.46 to 5.33.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/5.33.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/5.33.46

Sororem quoque eius, uxorem suam, cum duobus propriis filiis aduliscentibus et matrem uxores, socrum suam, crudelissime negat. Agustus Iuliam, filiam suam, in adulterio depraehensam damnat exilio. Tullius Tyro, Ceteronis libertus, ipse primus notas commentatus est. Herodis ad ea quae super crudeliter gesserat etiam hoc addedit. Virum sororis suae Salame interfecit, et cum eam alii tradedissit uxorem, etiam et ipsum negat. Interpraetas divini legis occidit. Colleguntur omnes ab Abraam usque ad nativitatem Christi ann. 2015. Titulianus in eo libro quem contra Iudaeos scripsit adfirmat, Christum quadraginsimo primo ann. Agusti natum et quinto decimo Tiberiae esse passum. Agustus Tiberium et Agrippam in filius adoptavit. Iudas Gallileos ad revelandum Iudaeos quoortat. Herodis cum Christi nativitate magorum iudiciu cognovisset, universus Bethlem parvulos iussit interfeci . Herodis morbo intercutis quae et scatentibus toto corpore vermebus miserabiliter et divinae moreretur. Agustus quinquagensimo quinto imperii sui ann. cum Tyberio, filio suo, censo Rome agitans, inventa sunt hominum nonagis ter centena et septuaginta milia. Arcelaus nono ann. regni sui in Viennam urbe Galliarum inoretur. Defectio solis facta. Agustus septuagesimo sexto aetatis suae ann. Telle in Campania moritur, sepultusque est Rome in campo Marcio. Imperavit Tiberius ann. 23. Germanecus caesar de Partis triumphavit. Tiberius multos regis ad se per blandicias evocavit, num amisit quem adtrai potuit, et Arcelaum Capadocim, cuius regnum in provincia versum, Aghyacham novelissimam civitatem Caesariam appellare iussit. Tiberius Drusum consortem emperiae facit. Drusus caesar venino perit. Ann. 14. imperiae Tyberiae Iohannis, filius Zachariae, in deserto iuxta Iordane fluvio praedicans, Christum, filium Dei, in medio eorum adesse testatur. Ipse quoque dominus ipse Christus hic in principio salutari viam adnunciat, signis atque virtutibus veram conprobans esse quae dicerit. Conprobantur in praesenti anni, id est Tyberiae caesares,

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
