Latin
Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.
Fredegarius, Chronica 5.34
Not analysed yet
a secundo anno instauraciones templi, quae facta est sub altero ann. Dariae reg. Persarum, ann. 548, a Salamone autem et primam aedificacionem templi ann. 1060, a Moysen et egressu Israel ex Aegypto ann. 1539, ab Abraham et regn. Nini et Semeramis ann. 2044, a diluvio usque Abraham ann. 942, ab Adam usque ad diluvium ann. 2242. Ipse Christus, filius Dei, salutarem cunctis praedicans viam, miracula quae in euangelio scripta sunt facit. Iesus Christus, filius Dei, discipulos suos divino inbuens sacerducium, ut universis gentibus conversionem ad Deum nuncient, imperat. Ipse Christus, filius Dei, secundum profetias, quae de eo fuerant praelocuti, ad passionem venit ann. Tiberiae quinto decimo. Quo tempore etiam in aliis aethnicorum conmentariis haec ad verba scripta conperimus . Solis facta defectio, ita ut in tenebrosa nocte dies media Converterit, et stillae apparuerunt. Bettinia terrae moto concussa est. Quae omnia haec congruunt, quae in passione Salvatoris accesserant. Argumentum autem huius diei, quod Salvator isto anno passus sit, euangelium praebit Iohannis, in quo scribitur, post quinto decimo ann. Tiberiae caesaris tribus annis Dominum praedicasse. In templum Hierusolimis subito erupit vox dicentium: 'Transmigremus ex his sedibus'. Eodem anno Pilatus praesis secreto noctis imaginem caesaris in templo statuerit. Haec prima sedicio et turbarum Iudaeis causa stetit. Aeclisiae Hierusolimarum primus episcopus ab apostolis ordenatur Iacobus, frater Domini. Ex hoc considerandum, quanti deinceps calamitatis Iudaeorum gente oppresserint. Pilatus post supradicta sedicione, quae ob caesaris imagines fuit concitata, sacrum thensaurum ,quem Corbanan Iudaei vocant, in aqueducto Hierusolimarum reposuit. Secunda sedicio Iudaeorum fuit annus 22. imperiae Tiberiae. Agrippa, filius Herodis reg. ,accusatur Herodis tetrarce Romam profectus, a Tiberio in vincla mittitur. Pilatus de christianorum dogmatae ad Tiberio referente, Tiberius senatu dicens, ut inter citera sacra reciperint, praecepit. Tiberius per aedictum accusatoribus christianorum comminatus est mortem. Multis senatoribus et aequitum Romanorum interfecti. Tiberius in Campania moritur.