# Chronica 5.35

Fredegarius, Chronica, Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/5.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/5.35

Romanorum 4. Gaius imperavit ann. 4, mensis 10. Gaius caesar cuinomento Calicola Agrippam, vinculis liberatum, regem Iudaeis facit. Gaius semet ipsum in deus refert. Flaccus multis Iudaeos calamitatis praemit, consenciente Alexandriae populo. Gaius Mammeae Regulae uxorem duxit, inpellins eum, ut uxoris suae patrem esse se scriberit. Poncius Pilatus In multis incedens calamitatis, propria se manu interfecit. Gaius Hierusolimam statuam suam sub nomen Iovis Maxime ponere praecepit. Plurime nobilium a Gaio sunt interfecti. Gaius sorores suas, quibus stubro intulerat, exilio condemnavit. Gaius omnes exolis iussit interfeci. Gaius a protectoribus suis in palacio occidetur ann. aetatis suae 29. Romanorum 5. Claudius emperavit ann. 14, mensis 9, dies 28. Iste est Claudius patruus Drusi, qui apud Moconcia monumentum habit. Petrus apostolorum cum primus Anciocinum eclesiae in episcopatum fundassit, Romam mittetur, ubi euangelium praedicans, 25 annos eiusdem urbis episcopus perseverat. Marcus euangelista interpraes Petri Aegyptum et Alexandriam Christum adnuntiat. Primus Anciociae episcopus ordenatur Euodius. Agrippa rex Iudaeorum regn. ann. 26. Post quem filius suus item Agrippa a Claudio substituetur in regno. Famis ingens, quae praedicta fuerat, sub Claudio toto urbe fuit. Claudius de Brittanes triumphavit et Orcadas insolas Romanum subgicit imperio. Discripcio Romae 5. ann. imperiae Claudiae facta, inventa sunt civium Romanorum 69 centena et 44 milia. Tracia ucusque regnata in provincia Romana redigetur. Hierusolimis horta sedicio, ut in portarum exitu populus conruerit; 30 milia Iudaeorum perierunt . Claudius Felicem procuratorem Iude am mittit, aput quem Paulus apostolus accusatur. Sub Felice procuratore Paulo dicetur a tribuno: 'Nonne tu es Aegypcios, qui ante os dies congregasti et docuisti in deserto quattuor milia virorum?' Claudius 14. ann. imperii sui in palacio ann. aetatis suae 64. moretur.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
