Latin
5.37.36 to 5.37.64
Fredegarius, Chronica 5.37.36-64
Not analysed yet
Romanorum 12. regnavit Atrianus ann. 21. Atrianus in Spania natus, consubrini Traiani filius fuit. Atrianus Alexandriam, subversam a Romanis, publecis instauravit expinsis. Atrianus Traiani invidens gloriae, de Assiriam, Mesopotamiam et Arminia, quas illi provincias fecerat, revocavit exercitus. Atrianus Iudaeos revellantes capit. Senatus Traianum in 4 deus refert. Atrianus in utraque lingua eruditus, benigniter tributa urbium plurima relaxavit, polepticis poblicis incensis. Plurimos a tributis liberos fecit. Atrianus aedictum dedit, sine obiectione criminum christianus non condemnandus. Imperatur Atrianus pater patriae appellatur ,et uxor eius agusta. Atrianus beblioticam miri operis struxit. Iudaeus revellantis ,Atrianus mittit ad repremendum exercito, eorumque revellio finem accepit . Ita oppressi sunt, ut ex eo tempore etiam eis introeundi est Hierusolimis licentia ablata est. Primus ex gentibus Hierusolimis tunc constituetur Marcus episcopus, cessantibus his qui fuerant ex Iudaeis. Atrianus morbo moritur sexagenarius. Romanorum 13. regnavit Titus cuinomento Pius ann. 22, mensis 4 cum liberis suis Aurilio et Lucio. Antonius pater patriae appellatur. Antonius Pius in villam propriam 12. ab Urbe miliario moretur ann. vitae 77. Romanorum 14. regn. Marcus Antunius ann. 19, mense 1, cum quo consortes fuerunt regni Lucius et 8 Aurilius Quomodus. Hy primum aequo iure imperium admenistraverunt, cuiusque ad hoc tempus singuli agusti fuerint. Lucio caesare Attenis sacrificante, ignis in caelo ab oriente in occidente ferre visus est. Lucius caesar de Partis cum fratre triumfavit. Plurime in Galleis gloriose ob nomen Christi interfecti. Lucius imperatur ann. regni 9. in Concordia apoplexi extinctus est, sedens cum fratre in cobiculo. Seudoprofetia, quae Catebretas nominatur, accipit exordium. Tanta undique tunc fuit inundatio gentium, ut totus Romanorum exercitus ad internitionem delitus sit. Emperatur Antunius multis adversum se nascentibus bellis sepe ipse intererat, sepe ducis nobelissimus destinabat. Semel pertenaci exercito cum eo in Godorum regione sete oppressns, pluvia a devinetus missa est, cum e contrario Germanus et Sarmatus persequerentur.