Latin
Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.
Fredegarius, Chronica 5.38
Not analysed yet
Romanorum 16. regnavit Eulogius mensis 6. Pertenac, obsecrante, uxorem suam agustam et filium caesarem appellaret, contradixit; subfecerit, quod ipse regnarit invitus. Pertenac occidetur in palatio Iuliani iuris perdeto scelere, quem postea Severus apud Mulvium pontem interfecit. Romanorum 17. regnavit Severus ann. 18. Severus Partus et Avarus superavit. Severo imperante, terme Saeveriani Rome factae. Persecutione in christianis facta, Leundis gloriose martirium accipit. Claudio Albino, qui se in Galliam caesarem fecerat, apud Lugdunum interfectum, Severus in Brittanis bellum transferit, ubi, receptam maximam eiusdem provinciae partem, murum per cento 30 et duo milia a mare ad mare duxit. Saeverus moritur Aeboraci in Brittania. Romanorum 18. regn. Antunius cuinomento Caracalla, Saeveri filius, ann. 7. Antunius Romae termas sui nomenis Antunianas aedificavit. Tam inpaciens levidines suae fuit, ut novercam suam Iuliam uxorem ducerit. Antunius interficetur ann. aetatis suae 44. Romanorum 19. regnavit Magrinus ann. 1. Interficetur in Arcelaide. Romanorum 20. regnavit Aurilius ann. 4. Inpudece in imperio fuit. Romam occidetur tomulto militare.