Latin
Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.
Fredegarius, Chronica 5.42
Not analysed yet
Romanorum 34. reg. Constantinus ann. 30, mensis 10. Constantinus Bicianciam civitatem mire magnitudinis ampliavit et gloriosae construxit, quem sui nominis Constantinopule appellare iussit. Constantinus cum matrem Helenam crucem domini nostri Iesu Christi Hierusolimis invenit, effectusque est christianus ab Helena. Crux Domini Hierusolimam fabricatur et stabilitur. Constantinus per signum crucis omnes gentes superat. Severus caesar a Galerio Carnetis, cum Gallia regerit, imperatur factus. Valerius Maximianus moretur. Constantinus, filius Constantini, caesar factus. Erculius Maximianus a filia Fausta deiectus, quod dolum Constantino, vero suo, pararit, Massilia fugiens occidetur. Galerius Maximianus moretur. Crispus et Constantinus, fili Constantini ,et Licinius adoliscens, Licini agusti filius, Constantini ex sorore nepos, querum Crispos Lactantius Latinis litteris erudivit. Constancius, filius Constantini caesaris, et Liciniae filius crudelissime interficetur. Aedictum Constantini gentilium templi subversi sunt. Romani Gotus in Sarmatarum regione vicerunt. Constans, filius Constantini, provigetur ad regnum. Constantinus cum liberis suis honorificas ad Antunium litteras mittit. Constantinus ad extremum vitae suae tempore ab Eusebio Nichomedinse episcopo baptizatus, in Arrianam dogmam declinat. Constantinus bellum parans in Persas, in Aquilone villa publica moretur an. aetatis suae 66. Post quem tres liberi eius consilio senato consilio appellantur et imperio. Romanorum 35. regnaverunt Constantius et Constans ann. 24, mensis quinque, diebus 13; a quos multi nobilium sunt occisi. Sapor rex Persarum, Mesopotamia vastata, Nisiben obsedit. Dalmatius caesar, quem patruos Constantinus consortem regni filiis dereliquerat, factione Constantiae patruelis et tumulto militare interemitur. Ex hoc loco impietas Arriana Constantiae regis fulta est; carceribus adflictionem modis primum Atanasium episcopum persecutus est. Iuxta Aquilegiam Alse occidetur. Vario aevento adversum Francos a Constante pugnatur. Multi Oriente urbis terre moto orribile consederunt. Franci a Constante perdomiti; pax cum eis facta. Solis facta defectio. Bellum Persecum nocturnum apud Signera; victuria militum stabilitate perdederunt. Neque viro ullum Constantium et novissimum gravissimis proeliis contra Persas bellum fuit. Nam, ut alia obmittam ,Nisebes obsessa, Niceabde et Amida capta sunt a militum 60 milia.