Latin
Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.
Fredegarius, Chronica 5.44-2
Not analysed yet
Gallus caesar sollicitis in Constantio patrueli, cui in suspicione ab egregias, Isti occidetur. Silvanus in Galleam res novas molitur; 28. diae stinctus est. Eusebius Vercellinsis episcopus et Lucifer ac Dionisius Araletani et Mediolanensi aeclesiae episcopi, Pancratius Romanus presbiter a Constantio damnantur exilies. Antunius monachus centesimo quinto aetatis suae ann. moritur, de Paulo quodam Tibeo mire beatitudinis vero referre. Cuius in exitum breve libello explecuemus. Sarracini in monastevium beati Antuniae inruentis, Sarmatam interficiunt. Constantium Romam ingressum, ossa Andreae apostoli et Lucae euangelistae a Constantinopolitane si miro favore suscepta. Paulinus Triverorum episcopus in Frigia exolans moritur. Gratianus, qui post imperatur fuit, nascitur. Helarius cum apud Constantinopulem librum pro se Constantio perrexisset, Gallias redit. Omnes paene tunc totus urbis aeclesiae sub nomine pacis et legisi Arrianorum consortio polluuntur. Gallia per Helarium perfidiae dolos damnat. Constantius Cappadocia moritur ann. 45. aetatis suae. Romanorum 36. regnavit Iulianus ann. 1, mensis octo. Iuliano ad idolorum culto converso, blanda persecutio fuit, inliciens magis quam inpellins; multi ex christianis voluntate propria conruerunt. Iulianus in Persas profectus, post victoriam a contrariis ostibus separatur a suis; conto illia percussus, interiit ann. aetatis suae 22.