# Chronica 5.45.220-234

Fredegarius, Chronica, 5.45.220 to 5.45.234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/5.45.220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/5.45.220

Postea, ut supra gesta confirmat, a Gothis regnatum est. In his vero qui in Aetaliam consedentes Romano pertinebant imperio 57. Theudericus natione Macedonum permissum Leonis imperatores principatum adsumit, sicut huius libri gesta testatur. Nam ille alius Theudericus, Theudoris regi filius, natione Gothus fuit. Nativetas Theuderici regis ex genere Macedonum ita fuit, qui in Aetalia Gothis et Romanis regnavit. Idacius patricius et uxor Eugenia cum sine liberis essent, habentes in ministerio credetariuse sibi puerum nomine Theudorum et puella nomine Liliam. Quos conperissent diligentes invicem, coniugium permiserunt copulare; erantque ambo natione Macedonis, unde parvuli captivi fuerant adducti. Eugenia iussit puellae: 'Cum ad viri coetum accesseris, quodcumque eadem nocte sopore somnii visaveris, mihi in crastinum narrare non sileas; quia creditur veritate subsistere, quod nubentes prima nocte visaverint '. Quod cum coiugati eadem nocte fuissent, vidit puella somnium, quod natus ille fuesset arbor exiliens de umbolico ventris tam excelsus, quod nubebus paenetraret. Narravitque virum iussionem dominae suae et visionem quem viderat. Dixit ad eam vir suus: 'Cum steteris hodie in conspectu domine tuae, eo quod sine liberis est, sic dicis ad eam: „Visavi nocte hac aequum et aequam, ambos pulcherrimus cunctorum et coma nimia pulchritudinem habentis; sequebat eos tercius aequus parvolus eorum consimilis, et haec ambulabant in domo dominorum meorum“. Quod cum dixeris, invenies gratiam in conspectum eius'. Surgensque Lilia, omnia, sicut vir praeceperat, protinus nuncians dominae suae. Eugenia cum audisset, virum narrans, putaverunt, liberum esse futurum; repleti gaudio, Theudoro et Lilia liberus esse iusserunt, et per tabularum adscriptione firmantis, etiam rebus plurimis ditaverunt. Conceptum Lilia peperit filium nomen Theudericum, qui diligenter nutritus, Idacio et Eugeniae praesentatur; quem secum esse iusserunt, tanta in eum amplectentes amorem, ut ipsum sibi adoptarent in filium.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
