Latin
5.45.25 to 5.45.42
Fredegarius, Chronica 5.45.25-42
Not analysed yet
Lacrimabile bellum in Tracia, praesidio, Romanorum legiones a Gotis victi, usque ad internicionem caesi sunt. Ipse imperatur Valens cum saggita saucius fugerit et ab dolore nimium saepe aeco laberetur, ad cuiusdam villole casam deportatus est; quo persequentibus barbaris, et incinsa domo, sepulturaque caruit. 49. Ab Urbe condita usque ad extremum huius operis ann. fiunt anni 1131 hoc modo: sub regibus ann. 240, sub consolibus ann. 464, sub augustis et caesaribus ann. 427. A quinto decimo Tiberiae ann. et praedicatione domini nostri Iesu Christi. A secundo ann. Dariae regis Persarum, quo tempore templum Hierusolimis restauratum est, ann. 899. Ab olimpiade prima, qua aetate apud Aebreos Esaias profetabat, anni 1155. A Salamonem et primam aedificationem templi anni 1311. A Mosi et Cicoprae primo regi Attuci anni 1890. Ab Abraham et regno Nini et Semeramidis ann. 2395. A diluvio autem usque ad Abraham suppotantur ann. 942. Ab Adam usque ad diluvium anni 2242 P. Fiunt ab Adam usque ad quarto decimo Valentis ann. et Valentiniani iterum omnis anni 5588. Et quia deinceps varietatibus temporum et incursionibus barbarorum ita cuncta mixta sunt, ut gestorum veritas, quae istoriae inseri possit, ad plenum reperire non potest. Adacius servus domini nostri Iesu Christi universis fidelibus in domino nostro Iesu Christo et servientibus se in veritate salutem. Probatissimorum in omnibus virorum studio, quos praecipue in fide catholica et conversatione perfecta testis veritatis divine cultus docet adsertio, hucusque ad sancto Hieronimo, et ipso, –sicut in capite istius voluminis praefatio prima declarat, –cognomine Eusebio, hestoria in aliquantis Spaniorum provinciis conscripta retenetur. Cui si quid postea subdedit in locis quibus decuit, certo stili studio declaratur . Verum ad haec ignarus, indignissimus omnium servorum Dei Udacius servus Iesu Christi et domini nostri, quae secuntur ab anno primo Theodosi agusti, et conperet, descripsi, brevi ante factae praefationis indicio. 50.