# Chronica 5.45.307-313

Fredegarius, Chronica, 5.45.307 to 5.45.313. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/5.45.307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/5.45.307

Exponens per ordine Paternus causam Chlodoviae et Francis, quod legatus Alarice denegare non potuit, nisi tantum petens, ut iudicium Theuderici fineretur. Cogitans in semet ipsum Theudericus huius causae aeventum et futuris temporibus quae oportebant oblivionem non tradens, zelum adversus hos duos regis retenens, dicens his legatis: 'In crastinum, quod attencius huius rei pro pacis concordiam, ut iusticiae ordo poscuerit, cum seniores palatiae pertractare potuero, fratribus meis cum integra delectione et amore praefuso mandare non sileo'; tractansque in archana cordis iam olym caelaverat. Cupiens, his duobus regibus ab invicem semper esse discordis, talem inter eosdem iudicium termenavit, ut difficile Gothis, quos Alaricus regebat, huius culpa conpositio suppleretur: ut veniret legatarius Francorum, sedens super aequum, contum aerictum tenens in manum, ante aula palatiae Alarice, et tam diu Alaricus et Gothi super eum solidos iactarint, quousque legatum et aequum et cacumine conti cum soledis coperirent. Renuntiantes legati Alarico protenus, quod Theuderici huius rei terminasset iudicius, et cum esset difficile haec Alarici vel Gothis supplere, volentis fraudem Paterno legato Francorum decepere , quem in solarium missum, per nocte quod supposetum erat ruens, fracto brachio, vix tandem evasit. Ducitque eum Alaricus in crastinum, suos ostendens thesauros et cum sacramento dicens, amplius soledus non haberit, quam ad praesens arcis plenis ostenderit. Ubi Paternus unum soledum de pugno extrahens suum, proiecit , dicens: 'Hos solidos adarrabo ad partem dominae mei Chlodovei regis et Francis'. Revertens ad Chlodoveo, narrans per singula, Chlodoveus adversus Alaricum arma commovit, quem in campania Voglavensem decimo ab urbe Pectava miliario interfecit, et maximam partem exercitus Ghothorum inibi gladium trucidavit, regnumque eius a Legere fluvium et Rodanum per mare Terrenum et montes Pereneos usque Ocianum mare abstulit, quod hodiaeque dicione condigno permanet ad regnum Francorum. 59.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
