Latin
5.45.347 to 5.45.364
Fredegarius, Chronica 5.45.347-364
Not analysed yet
Anolis commutantis hoc foedus inivimus'. Dixitque Antunia: 'Si soror mea tibi agusta, ego Bellesario matrona efficiar'. Dicensque Bellesarius divino noto: 'Si Antunia agusta efficitur, tu estratus mei matrimonium sociaris'. Idemque anolis commutandis abierunt. Nec multo post tempore Iustinus imperator bellum in Persis movit; quod cum Calcedona transisset, morbo perit. Consenso senato et militum elevatus est Iustinianus in regnum. Oppraesso rege Persarum ,cum vinctum tenerit, in cathedram quasi honorifice sedere iussit, quaerens ei civitatis et provincias rei publice restituendas; factisque, pactionis vinculum firmarit. Et ille respondebat: 'Non dabo'. Iustinianus dicebat: 'Daras'. Ob hoc loco illo, ubi haec acta sunt, civetas nomen Daras fundata est iusso Iustiniano, quae usque hodiernum diem hoc nomen nuncopatur. Post receptas provincias et civitatis plurimas, quae a rege huiuscemodi ordine Iustinianus suae dicione adsumserat, omnibusque firmatis, permisit eum in Persas regnum recipere. Revertens Iustinianus cum magno triumpho Constantinopole, sedem tenens imperiae, Antunia, sumtis secum quinque aureis, duos dedit hostiariis, permissa est introire palatio; tres dedit ad tenentis velum, ut sua causa permitteretur suggerere, dicens ad Iustinianum: 'Clementissime imperator, iuvenis aliqui in hanc civitatem dedit mihi anolum in sponsaliae arras et meum sibi accepit, promittens et sacramento firmans, aliam non nuerit, sed me haberit uxorem. Dilatatur haec causa. Quod iobis, piissime imperator, ut fiat?' Dixitque Iustinianus: 'Non liceat hanc promissionem, si facta est, mutare'. Tunc illas porrigens anolum: 'Dominus cognuscat, cuius fuisset anolus isti, et quis eum mihi dedit, tibi latere non potest'. Cumque cognuscens Iustinianus anolum quem dederat, recordatus suae promissione, iobit eam cobicolum intromitti, vestisque induae splendedis; suo aestratu in nomini agusti sociavit. Quod cum perlatum fuisset in populo, factione senatus vulgo clamitat: 'Domine emperator, redde muliere nostra'. Quod Iustinianus audiens, diligenter inquirens inicium factionis huius, duos ob hoc verbo iubet senatores interfeci.