Latin
5.45.74 to 5.45.93
Fredegarius, Chronica 5.45.74-93
Not analysed yet
Famis dira grassatur, ut humani carnis ab humano genere famis fuerunt devoratae; matris quoque negatis vel coctis natorum suorum sint baste corporibus. Bistiae occisorum gladio, fame, pestelentiae, bestiarum infestatione interementur homines. His quattuor plagis ferri, famis, pestelentiae, infestatione bistearum ubique in toto urbe saevientibus, praedictae a Domino per profetas suos adnuntiante s impletur. An. 16. Honoriae regni Gallicia Vandali occupant, et Suaevi in stremitate succedunt. Alani Lusitania et Chartageninse provincias, Wandali coinomento Silingi Beticas sorciuntur. Constantinus post triennium invasit tirannidem; ab Honorio duci Constantio in Gallicia occidetur. Iuvianus et Sabastianus tiranni ab Honori ducibus Narbona interfecti. Ann. 20. imperiae Honoriae Adaulfus apud Narbonam Placidiam duxit uxorem, in quo prophetia Danihelis putatur impleta, ut agit, filiam regis austri sociandam regi aquilonis, nollo tamen ex ea semine subsistenti. 22. an. imperiae Honorie Adaulfus a patricio Constantio pulsatur, ut, relicta Narbona, Spanias petiret. A quendam Gotho Barcilona iugulatur; cui successit Vallia in regno. Cum patricio Constantio pax mox facta, Alanis et Vandalis coinomento Sylingis in Lusitania et Beteca sedentibus adversatur. Constantius Placidiam duxit uxorem. Fredbalum regi gentis Wandalorum sine ullo certamine ingeniose captum, ad imperatorem Honorium destinat. An. 27. Honoriae regni Wandali in Beteca per Valliam regem plurimae sunt extincti. Alani adeo caesi a Gothis, fortiter vallati Addacher regem ipsorum, pauci qui superfuerant, oblito regni nomine, Gunderico regi Wandalorum, qui in Gallicias resedebat, se patrocinio subiugaverunt. Gothi sedentes in Aquitania Tholosa sibi sedem elegunt, a mare Terrenum et fluvio Rodano per Ligerem fluvium usque Ocianum possident. Vallia eorum regi defuncto, Theudorus snccedit in regno. 25. imperiae Honoriae an. inter Gundericum Wandalorum regi et Ermenricho Suaevorum bellum orto, Suaevi in Nervasis montibus obsedentibus a Wandalis . Valentinianus, Constanti et Placidiae filius, nascitur. Wandali, Suaevorum obsidione demissa, relicta Gallicia, ad Betecam transierunt.