# Chronica 7.14

Fredegarius, Chronica, Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.14

Aedicius quidam ex senatoribus magnam tunc rem in Deo fecisse perhibetur. Misit pueros suos cum aequitibus et plaustris per vicinas sibi civitatis, ut cos qui inopia vexabantur sibi adducerint. Cunctus pauperis, quos invenire potuerunt, adduxerunt ad domum eius; ibique eos tempore sterelitatis pascens, a fame liberavit. Fuerunt plus quam 4 milia, quos aluit usque tempore ubertatis. Post quorum discesso vox e celis lapsa pervenit, dicens Aedicio: 'Quia fecisti rem hanc, tibi et semine tuo panes non indiget in sempiternum'. Aedicius mirae velocitatis fuit; pluris vicibus multitudinem Gothorum cum paucis in fug am convertit. Aevatrix rex Gothorum excidens Spanum limitem, gravem in Gallies intulit persecutionem.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
