# Chronica 7.16

Fredegarius, Chronica, Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.16

Igitur de eclesia Remiciam urbis orcium magnum hostis ab stillerat cum reliqua menisteria. Sanctus ac apostolicus Remedius pontifex eiusdem urbis ad Glodoveo veniens, postolans, si aliut de sacris vasis recipere non mereretur, saltim vel orcium illum reciperit. Audiens rex, dixit: 'Mitte nuncium usque Suissionas; ibi que adquisita sunt devidenda crunt. Si mihi illud sors dediret, peticionem tuam implebo. Cum preda in medio devidenda puneretur, ait rex: 'Rogo, ut saltim mihi vas istud extra partem concedatis'. Haec regem dicenti, respondent Franci: 'Gloriosi rex, que cernimus tua sunt, sed et nos tui sumus; domini, quod tibi placet, fac'. Tunc unus levis, invidus et facilis voce magna orceum inpulit, dicens: 'Nihil hinc accipies, nisi quod tibi sors vera largitur'. Rex iniuriam hanc patientiae lenuit. Sortem positam, acceptum orceum beati Remedii transmisit, servans abditum sub pectore vulnus. Kalendas Marcias iussit omnes armorum phalangiae ostensurus. Ubi cunctis circuebat, venit ad orciae percussorem, dicens ad cum: 'Inculta est arma tua, neque securis est utiles'. Adprehensam securae cius terrae deiecit. Et ille cum paulolum inclinatus fuisset, rex elevatis manibus securae capud cius defixit: 'Sic', inquid, 'et tu Suisionas orceo fecisti'; magnam sibi per hanc causam timorem statuens.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
