Latin
Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.
Fredegarius, Chronica 7.17
Not analysed yet
Fuit igitur Gundiochus rex Burgundionum ex genere Athanarici regis persecutoris . Huic fueruut quattuor fili, Gundobadus, Godegyselus, Chilpericus et Gudemarus. Gundobadus Chilpericum, fratrem suum, interfecit gladium; uxorem eius, legato ad collo lapide, aquis inmersit; duos filius eorum gladio trucidavit; duas filias exilio condemnavit, quarum senior nomen Saedeleuba mutata veste se Deo devovit, iunior Chrothechildis vocabatur.