Latin
Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.
Fredegarius, Chronica 7.20
Not analysed yet
Tunc ad presens Glodoveo perducetur, ipsamque in matrimonium Chlodoveus accepit, quam culto regale perfecto dilixit amore. Habebat iam tunc Chlodoveus filium de concubina nomen Theudericum. Chrotechildis cum primogenitum filium habuisset, quem baptismum consecrare vellit, verum adsiduae suadens, christianus efficere, nullatenus ad conciliandum regis animus movebatur, dicens: 'Deorum nostrorum iussione cuncta creantur; Deus vester nihil posse manifestatur'. Regina filium ad baptismum exibet. Baptizatus autem puer, quem Ingomerem vocitabant, in albis obiit. Qua de causa permutus felle rex, increpabat regina, dicens: 'In nomine deorum meorum puer fuisset, vixerat'. Regina Deo omnipotenti gratias agens, ut de utero suo genitum in regno suo acceperit. Post hunc genuit filium, quem Chlodomere vocavit. Cum baptizatus aegrotare coepisset, dicebat rex: 'Et isti, sicut frater, moritur'. Orante matre, Domino adiuvante, convaluit. Regina tamen adsiduae regi verbis blandiciis ad Christi cultum suadebat.