Latin
Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.
Fredegarius, Chronica 7.24
Not analysed yet
Igitur Alaricus rex Gothorum cum amicicias fraudulenter cum Chlodoveo inisset, quod Clodoveus, discurrente Paterno legato suo, cernens, adversum Alarico arma commovit et in campania Voglavensim decimo ab urbe Pectava miliario Alarico interfecit; et plura manu Gothorum trucidata, regnum eius a mare Terreno per Ligere fluvio et montes Pereneos usque Ocianum mare a Chlodoveo occupatum est. Thensaurus Alarici a Tholosa auferens, secum Parisius duxit. Multis muneribus ecclesia sancti Marthini et sancti Helariae ditavit, quorum fultus auxilio haec cernitur implisse. Cumque Parius perrexisset, ibique cathedram regni constituit. Theudericus, eiusdem filius, civitatebus captis circa maretima, a patris iusso Parius filius ad eum revertitur.