# Chronica 7.25-32

Fredegarius, Chronica, 7.25 to 7.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.25

Filium Sygiberti regis nomen Chloderico, quem cum exercito in eius solatio contra Gotus Chlodoveus habuerat, linicies verbis, dum per Scalde navigarent, adtractum . Ipsi vero patrem suum Sygibertum in Bochonia interfecit dolose; ipse a percussoribus Chlodoviae interfectus est. Regnum Sigyberti absque ullo prilii cum thinsauris Clodovius adsumpsit. Charirico rege, parentem suum, Chlodoveus interfecit et regnum suum sibi subdedit. Ragnacharium regem adque suum parentem Chlodoveus dolis interfecit manu propria et fratrem suum Richarium similiter manu propria iugulavit. Regnum Ragnachariae, qui apud Camaracum sedem habebat, sui dicione subgicit. Regnus Clodoviae maxime per totas Gallias dilatatur. Studiose tractavit, ut nullus de suis parentibus superesset, nisi de suo simeni, qui regnarit. Mortuo Chlodoveo, sepultus est in ecclesia sancti Petri apostoli, quem suo opere construxerat. Obiit post Voglensim bellum anno 5. Regnum tenuit ann. 30. A transito sancti Martini usque ad transitum Glodoviae fiunt ann. 112. Chrotechildis regina ad limina sancti Martini Toronus orationibus et vigiliis pervagabat. Quattuor filii Clodoveo, id est Theudericus, Chlodomeres, Childebertus et Chlotarius , regnum cius aequo ordine inter se deviderunt. Sortitus est sedem Theudericus Mettis, Chlodomeres Aurilianes, Childebertus Parisius et Chlotharius Suessionas. Theudericus habebat iam filium nomen Theudebertum utilem et strenuum. Amalricus, filius Alarici, sororem eorum in matrimonium accipit, per quam Barcenona a Childerico et Francis occisus est. Dani aevicto navale Galleas appetunt, in regno Theuderici Inrunt, a Theudoberto, filio Theuderici, superantur, omnemque predam et vetam amiserunt. Thoring orum tres fratres regnabant, Badericus, Ermenfridus et Bertharius. Ermenfridus Bertharium interfecit. Instigante uxore Ermenfridi nequissima nomen Amalberga , et Baderici, germanum suum, cum solatio Theuderici interfecit. Ipsi vero a Theudoberto, filium Theuderici, interfectus est. Regnum Toringorum Francorum dicione subactum est.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
