# Chronica 7.3

Fredegarius, Chronica, Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.3

Francos transegisse conperimus usque ad Marcomere, Sonnoni et Genebaudum ducibus. Cum quibus temporibus imperatoris Theodosiae in Germania prorumpentes , pagus depopulantes, etiam Coloniae metum incusserunt. Quod cum Treverus perlatum fuisset, Nanninus et Quintinus magisteri militum, collecto exercito, Francos de Germania eiexerunt. Apud Carbonariam de Francis stragies fietur. Post Eraclio et Ioviano cum exercito ultra Renum transeuntis, disponentis Francos ad internicionem perducere, tantae stragies ex militibus a Francis factae sunt, ut Aeraclius et Iovianus cum paucis de eodem prilio potuissent evadere, nec ulterius adversus Francos praesumpserunt arma adrepere. Post paucum temporis Arbogastis superbiae aelatus adversus Francos arma commovit; cum eos demigans, victus effugit.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
