Latin
7.4 to 7.6
Fredegarius, Chronica 7.4-6
Not analysed yet
Franci Treverus hiemando resedere praesumunt. Valentiniano imperatore infra privato modum redactum, militaris rei cura Francis satillitibus tradita, cyvilia quoque officia transgressa in coniuratione Arbogastis, sacramentis obstricti sunt. Arbogastis Marcomerem et Sonnonem ducibus odiis insectans, exercito fraude Francos deceptus urendusque, cum decursis foliis nudi atque arentes silvae insidiantes adgredere, transgressum Renum, paum que Amai incolunt depopulatus est. Dehinc, extinctis ducibus, in Francis dinuo regis creantur ex eadem stirpe, qua prius fuerant. Eodem tempore Iovianus ornatus regius adsumpsit. Constantinus fugam vertens ,Aetaliam dirigit; missis a Ioviano principe obviam percussoribus, super Mentia flumene capite truncatur. Multi nobilium iusso Ioviani apud Arvernis capti et a docibus Honoriae crudeliter interempti sunt.