# Chronica 7.43

Fredegarius, Chronica, Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.43

Et quia Theudericus Aetaliae rex sororem Chlodoviae in matrimonium habuit, ex qua parvola filia cum uxorem reliquit; cum mater ei regis filium sociandum providerit, a servo nomen Traquilani accipetur. Traquila cum exercito a matre puellae capetur et capite truncatur. Accepta filiam mater disciplinam ingerens secum duxit. Filia matre vinino interfecit. Theothatus regnum Teuderici ambivit et filia, qui matri extetirat parricida, balneo vehementer succenso, iussit includi, ibique conburetur. Unde causam conposiciones quinquagena milia soledorum Childeberto, Chlothario et Teudeberto transmissi sunt. Quod Childebertus et Teudebertus inter se devidentes, nihil exinde Chlothario dederunt. Theuthado defuncto Tutila successit in regnum, quem Narsis patricius interfecit, regnumque Gotorum in Aetalia distructum est.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
