# Chronica 7.55

Fredegarius, Chronica, Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.55

Chlotharius pro suis peccatis, que gesserat aut negligenter egerat, exorandum ad limina beati Martini confessores properat. Exinde Conpendio villa veniens, 51. regni sui anno vexatus a febre obiit. Chilpericus, occupatis thinsauris Chlotharii in villa Brinnaco, sedem Childeberti Parisuus occubat; sed mox exinde repellitur. Chairibertus, Guntramnus, Chilpericus et Sigybertus regnum patris devidunt . Dedit sors Gairiberto regnum Childeberti, Parisuos sedem habens; Guntramnus vero regnum Chlodemeris, sedem habens Aurilianis; Chilperico regnum Chlotharii, patris eius, cathedram Soissiones; Sigybertum quoque regnum Theuderici, sedem Mittens. Eodem tempore Chuni Gallias adpetunt, contra quos Sigybertus movit exercitum, eosque civitate fugavit. Postea cum eis pacem inivit. Chilpericus Remus invadit et alias civitatis , que ad Sigybertum pertenebant, abstulit. Unde inter ipsis bellum civile surrexit. Sigybertus Suissionas occupat; Theodebertum, filium Chilperici, adpraehensum exilium transmittit . Chilpericum victum atque fugatum, civitates in sua dominatione revocat. Post annum Theudebertum, filium Chilperici, reddedit, datis in invicem de pacem sacramentis. Guntramnus in Burgundia regnans, in locum Agricolanis patriciae Celsum instituit verum in verbis paratum et in cupiditate prumtissimus.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
