Latin
Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.
Fredegarius, Chronica 7.57
Not analysed yet
Porro Sigybertus cum viderit fratres suos uxoris viles accipere, Gogonem causam legationis ad Anagyldum regem direxit, petens, ut ei filiam su am Brunam nomen coniugio tradiret. Quam Anagyldus cum multis thinsauris Sigyberto ad matrimonium transmisit. Ad nomen eius ornandum est auctum, ut vocaretur Brunechildis. Quam cum multa laeticia atque iocunditate Sigybertus accepit uxorem.