# Chronica 7.58

Fredegarius, Chronica, Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.58

Ante haec in infancia Sigyberti omnes Austrasii cum elegerint Chrodinum maiorem domus, eo quod esset in cunctis strenuus et timens Deum, paciencia inbutus, nec quisquam aliud, nisi que Deo et hominibus placerit, in eum inveneretur; illi hoc honorem respuens, dicebat: 'Pacem ego in Auster facere non valeo, maxime omnes primati cum liberis in totum Auster mihi consanguinei sunt; non posso ex eis facere disciplinam nec quemquam interfecere. Ipse vero per me insurgunt, ut agant supersticiose . Eorum acta non permittat Deus, ut me inferni claustra tradant. Elegite alium quem vultis ex vobis'. At illi cum non invenerint,

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
