Latin
Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.
Fredegarius, Chronica 7.59
Not analysed yet
Tunc Chrodini consilio nutritum suum, memorato superius Gogonem maiorem domus elegunt. In crastino primus ad eius mansionem perrexit Chrodinus ad menisterium ,bracile Gogone in collum tenens. Quod reliqui cernentes, eiusdem secuntur exemplum. Prosperum haec Gogonem ad gubernandum fuit, quoadusque Brunechildem de Spania adduxit. Quem Brunechildis continuo apud Sigybertum fecit odiosum, ipsumque, suo instigante consilio, Sigybertus interfecit. Tanta mala et effusione sanguinum a Brunechildis consilium in Francia factae sunt, ut prophetia Saeville impleretur ,dicens: 'Veniens Bruna de partibus Spaniae, ante cuius conspectum multae gentes peribunt'. Haec vero aequitum calcibus disrumpetur.