# Chronica 7.71

Fredegarius, Chronica, Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.71

Postea uno inientes consilio amboque moventes exercito, volentes Gunthramnum interficere regnumque eius adsumere. Sigybertus cum exercitu Arciaca resedens , Chilpericus Duodecepontis. Audiens haec Gunthramnus, exercitum velociter movit, veniensque villa Veriaco, intercurrentes legatus, hii tres germani Sigybertus, Gunthramnus et Chilpericus Trecas iuncxerunt et in ecclesia sancti Lupi sacramento contra Gunthramnum, ut pacem servarint, dederunt. Gunthramnus idemque cum eis pacem sacramentis firmavit. Redientes ad castra Austrasiae, adversus Sigybertum rumorem levant, dicentes: 'Sicut promisisti, da nobis, ubi rebus ditemur aut preliemur, alioquin ad patriam non revertimur'. Illi volens, conpulsus a suis, super Gunthramno ire, Austrasiae valde consiliosae dicent ad eum: 'Sacramentis pacem cum Gunthramno firmasti; quo pacto possumus super eum inruere?' Unianimiter exclamantis, se super Chilpericum velle ire, protinus moventis, inruunt super Chilpericum. Iam eius exercitus ad propria festinans longe aberat. Cum haec cognovisset Chilpericus, terga vertens Thornoa pervenit. Sigybertus post tergum eius Parisius venit; ibique sanctum ac beatissimum Germanum Parisiorum urbis episcopo Sigybertus vidisset, haec ab eodem verbo prophetiae audivit: 'Si germanum tuum ita persequere cogitas, ut eum interficere disponas et regnum suum auferre, scriptum est: Foveam que fratri tuo parabis, in eam cadebis'. Cuius castigationem nolens annuere , cogetabat optata perficere. Cumque Victuriaco accessisset, omnes Neptrasiae ad eum venientes, se suae dicione subiecerunt. Ansoaldus tantum cum Chilperico remansit. Fredegundis duobus pueris dolo transmissis, Sigybertum interficiunt, et ipsi interfecti sunt. Resumptis viribus, Chilpericus suumque regnum recepit.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
