# Chronica 7.74-76

Fredegarius, Chronica, 7.74 to 7.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.74

Chilpericus filium suum Maeroveum Pectavis cum exercitum direxit. Exinde revertens, Rothomao accessit et Brunechildem coniugium accepit. Protinus Chilpericus ipsum de ea separavit. Campaninses Sexsionas pervaserunt. Chilpericus cum exercitu contra eos invaluit, Sexsionas recepit. Filium suum Meroveum honus tonsorare clericati tonsorare fecit, et prbt. ordenatur. Roccolenum ducem Gunthramnum idemque ducem persequendum Thoronos transmisit. Roccolenus ab infirmitate vexatus, nihil ibidem praevaluit. Eo tempore sanctus Germanus Parisiorum episcopus transiit. Chilpericus filium suum Chlodoveum Toronus transmisit, qui et ultra Legere civitates Childeberti prevaderit . Mummolus patricius Gunthramni contra Chlodoveum et Desiderium duci Chilperici bellum gessit eosque superavit. Caesi a Mummoli exercito quinque milia, a Desiderio vero 20 milia. Inter Suaevos et Saxones bellum surrexit. Caesi sunt a Saxonibus 20 milia; sex milia tantum ex eis remanserunt. Suaevorum quoque 6 milia: 488 prostrati sunt; reliqui vero victuriam obtenuerunt. Saxones devoverunt, ut nec pilum nec barbam inciderint, priusquam hanc iniuriam ulciscerint; sed mentita est eorum iragundia.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
