Latin
Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.
Fredegarius, Chronica 7.77
Not analysed yet
Brittanis Magliavos et Bodecus illo tempore comitis erant, amiciciam cum sacramentis in invicem inientis. Mortuo Bodico, Magliavos filium eius nomen Theuderico de regno expulit. Sed tandem resumptis virebus, Theudericus Magliavum cum filium Iacob interfecit regnumque patris recepit. Warogus, Magliavi filius, in patris loco comex effecetur. Gunthramnus rex duos Magnachari filius gladio interemit, instigante Austrechilde regina; facultatis eorum fisco redegit. Fili Gunthramno duo continuo mortui sunt.