Latin
Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.
Fredegarius, Chronica 7.79
Not analysed yet
Eodem tempore Iustinus imperator amens effectus est. Sopia, eiusdem agusta, cum Tiberio caesare regebat imperio. Tiberius largissimus in aelymosinis fuit. Sed cum a Sopia argueretur, ut thinsaurum non vastarit, in medio palatiae crucem in lapidem reperta, iobet Tiberius ipsum lapidem levare. Desupter in alio lapide duo crucis reperti sunt; levatumque et ipsum, inventa sunt supter ipsum milli centenaria auri, quod largiter divino amore Tiberius pauperibus erogavit.