# Chronica 7.80

Fredegarius, Chronica, Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.80

Defuncto Narside, prodenti aliquo senece, cui Narsis credederat , thinsaurum eius Tiberius abscondito sub terra invenit, nimia multitudine ponderum auri et argenti, seo et lapides preciosis. Quod idemque largiter Tiberius in alimuniis destribuit pauperum. Samson, filius Chilperici, moritur, quem Chilpericus nimium luxit. Eo anno stella in medio lunae fulgens visa est. Guntramnus Boso, relictis filiabus suis in eclesia sancti Helariae, ad Childebertum transiit. An. quoque tercio Childeberti regis, qui erat Chilperici et Gunthramni septemus decemus , Guntramnus Boso filias suas a Pectavo auferre vellens, Dracolenus super eum inruit . Multis muneribus a Gunthramno Dracoleno offeruntur, sed Dracolenus , ut erat elatus, dicens: 'Funiculum, unde alios legare soleo, paratum habeo, ubi et Gunthramnus odie laegatur'. Cumque fuisset prilium ceptum, Gunthramnus, invocato nomen Domini et virtutis sancti Martini, levato conto, Dracoleno mactat in faucebus, suspensumque de aequm, mortuum in terra proiecit. Feliciter postea quod coepit explevit. Post haec Pectavi, Bagassini, Teromanni et Andegavi cum aliis multis in Brittania contra Waroco exercitum movunt; super quos Warocus per nocte ruens, nimia estragie de Saxonis Baigassinus fecit. Anno 4. Childeberto, qui fuit octavus decimus Gunthramni et Chilperici, Salonius et Saggitarius episcopi Cabylonno in sinodo ab episcopato degradantur. Chilpericus discripciones gravissemas in omni populo regni sui fieri iussit. Marcus refrendarius, qui hanc discriptionem faciebat, secum omnes polepticus ferens, Kalendis Marciis a Limodecinis interfectus est, et omnes poleptici incendium sunt concrematae. Dum haec ageretur, Iustinus imperator octavo decimo an. regni sui cum amenciam quem incurrit vitam finivit.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
