Latin
Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.
Fredegarius, Chronica 7.82
Not analysed yet
Eodem tempore, an. quinto Childeberti regis tante lois per universam regionem factae sunt, ut nimium mirum fuisset. Universa flumina termenis, quos umquam excesserant, praeterirunt. De pecoribus excidio, grande aedeficiis naufragium. Quod cessantis pluviis, arboris dinuo floruerunt. Erat mensis Septembris. Fulgor per caelo currise visus est. Sonus quasi deruentes arbores in totam terram auditus est. Orbis Burdegalensis terre moto concussa est. De Pereneis montibus inmense lapides sunt evolsi, qui pecora et homines prostraverunt. Vicus Burdigalensis incendio divinitus ortum multus exhusit, subito conprehendens. Domus et ariis cum annonis incendio concremantur, nullo incitamento habens ignis, forsitam iussionem divina. Auriliana civitas ob hoc incendio vastata est. Apud terminum Carnotenum ide efracto panem sanguis fluxit. Sed hoc prodigia gravissima lois est subsecuta. Et discordia regis iterum bellum civile parantibus, besenterecos morbos totas Gallias praeoccupavit. His diebus Austrechildis, Guntechramno princepis regina, ab hoc morbo consummata est, medicos ad Gunthramno acusans. Iusso Gunthramni medici diversis poenis adfecti migrant a saeculo. Eo anno magna in Spaniis christianorum persecutio fuit, instigante Goaesinda, quam post Anaghildo regi rex Leubildus acceperat, de aliam uxorem duo filius habens. Ex huius unus Chermengildus nomen filiam Sigyberti nomen Sedegundem.