# Chronica 7.89

Fredegarius, Chronica, Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.89

Gundoaldus, qui se filium Chlotarii esse dicebat, de Constantinopole revertitur et Chlothario a Childebertum patruo derictus est. Quem Chlotharius videns, comam capitis tundere iussit. Quem Sigibertus arcessitum, misit eum in Agrepennensim civitatem, que nunc Colonia dicetur. Exinde lapsus ad Narsidem dirigit. Narsis eum Mauricio imperatore direxit. Cum exinde fuisset reversus, a Mummolo patricio fuit susceptus factione Siagriae et Flavi episcopis, ut Gunthramnum degradarint a regnum et sublimarint Gundoaldo. Ob hoc causam Mummolus interfectus est. Gundoaldus a Bosone duce factione Conbeninsim urbem de cacumine rupis inpingetur, ibique deruptus moritur. Cariatto spatarius Gunthramni, qui hanc rem prodedit, huius vecissitudinem repensionis episcopatum Genavensum adsumsit.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
