Latin
Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.
Fredegarius, Chronica 9.27
Not analysed yet
cum esset nimium argutissimus et strenuus in cunctis, sed saeva illi fuit contra personas iniquitas; fiscum nimium stringens, de rebus personarum ingeniose fisco vellens implere et se ipsum ditare. Quoscumque degentem nobilem repperiret, totusque humiliare conabat, ut nullus repperiretur, qui gratum quem adriperat potuisset adsumere. Haec his et alies nimia sagatitate vexatus, maximae cunctos in regno Burgundiae locratus est inimicus. Cum Brunechildis nepotem suum Teudericum integra adsiduetate monerit, ut contra Teudebertum moverit exercitum, dicens, quasi Theudebertus non esset filius Childeberti, nisi cuiusdam ortolanum, et Protadius ipsoque consilio adsistens, tandem iusso Teuderici movetur exercitus. Quod cum loco nomen Caratiaco Teudericus cum exercito castra metasset, ortabatur a leudibus suis, ut cum Theudeberto pacem iniret. Protadius singulos ortabatur, ut prilium committeretur. Teudebertus nec procul exinde cum exercito resedebat. Tunc omnes exercitus Teuderici ,inventa occasione, supra Protagio inruunt, dicentes, melius esse uno hominem moriturum, quam totum exercitum in periculum missum. Protadius in tenturio Teuderici regis cum Petro archyatro tabulam ludens sedebat. Cum eum undique iam exercitus circumdasset, et Teudericum leudis suae tenebant, ne illuc adgrederit, misit Uneclenum, ut suae iussionis verbum nunciaret exercitum, ut se de insidias Protadiae removerint. Uncilenus protinus ad exercitum nuncians dixit: 'Sic iobet domnus Theudericus ,ut interficiatur Protadius'. Inruentes super eum, tenturium regis gladio undique incidentis, Protadium interficiunt. Teudericus confusus et coactus cum fratri Teudeberto pacem inivit, et inlesus uterque exercitus revertit ad propriis sedibus. Post discessum Protadiae