Latin
Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.
Fredegarius, Chronica 9.31
Not analysed yet
Bettericus haec indignans, legationem ad Clothario direxit. Legatus Clothario cum Betterici ad Teudebertum perrexit. Iterum Teudeberti legati cum Clothario et Betterico legataries ad Agonem regem Aetaliae accesserunt, et unianimiter hii quattuor regis cum exercitum undique super Theudericum inruerint, regnum eius auferrint et eum morte damnarint, eo quod tantam de ipso reverentiam ducebant. Legatus vero Gothorum, evicto navale, de Aetaliam per mare Spaniam revertitur; sed haec consilius divino noto non sortitur effectum. Quod cum Theuderico conpertum fuisset, fortissime ab eodem dispicetur.